- TUGIUM vulgo ZUG
- TUGIUM, vulgo ZUGoppid. Helvetiae set, inter Tigurinos et Suitios, 2. hinc milliar. in pede pascui et vitibus consiti montis, ad lacum piscosum, ipsis et Subitiis communem Zugersee, qui oppidi frontem cingit. Homines producit mire formosos et acres, caputque creditur Tuginorum, qui cum Tigurinis Cimbricô bellô adversus Romanos militârunt. Unum esse ex 12. oppidis, quae Helvetii olim ipsi, nova sedes quaesituri, incenderunt, asserit Guliimannus. Paruit aliquando Nobilibus: postea venditum Austriis, horum imperium diu pertulit. Ibi proin perpetuo Austriacorum praesidia, bellô Helveticô, fuerunt, inde Suitiis et Tigurinis molesta. Itaque obsessa urbs A. C. 1352. a Tigurinis, quibus quatuor Pagi se iunxerunt, post 15. dierum obsidium se dedit Helvetiis, hâc conditione, si intra praefinitum tempus sperati auxilii spes non affulsisset. Interea misêre cives ad Ducem Albertum, in monaster. Konigsfelden legatos, qui opem eius urgerent> sed Duce accipitribus intentô, elusi, spe omni abiectâ, Helvetico foederi se iunxerunt, septimô inter Cantones locô obtentô, A. C. 1351. eôdem annô, quô Bernenses in id recepti sunt. Mox ab Alberto obsessa urbs, interventu Marchion. Brandeburgici, pacem impetravit, hâc lege, ut Austriis, sicutante, pareat, Helveticum interim foedus ratum maneat. Sed, cum Suitiorum Legati sequente annô, nomine Confoederatorum, a Tuginis iusiurandum exacturi, ab Austriis contumeliose haberentur, collectis copiis Tugium Helverii denuo occupârunt, sibique sacramentum dicere iusserunt: qui A. C. 1388. cum Tigurinis, proe Bremogartum, rem egregie gessêre. Intestinô dissidiô A. C. 1404. cum oppido agrestes collisi sunt, quod reliquorum Pagorum interventu sopitum est. Annô dein 1435. cum duae plateae ob insidianrem lacum subsedissent, nova, quam vocant, urbs aedificari coepit, quae magnum post Insubriae bellaincrementum accepit: addita moenia et turres. Imperium totius pagi non penes oppidanos solum est, quibus sui urbani Magistratus sunt, sed, qui agrum inhabitant, das Ousser Ampt, pari cum oppidanis iure imperanr, unde Tugium sex illis Cantonibus annumeratur, qui oppida in suis regionibus non habentes, vicatim habitant, vulgo die Lander. In his omnibus qui publico prae est consibio, Ammanus dicitur, quasi Amptmann, officii vir, muneri praefectus, sive officialis. Sic duae sunt Tuginorum Rei publ. partes, oppidum et ager: qui tres Conventus habet, Montanum, vallem Egeriam sive Aquae Regiae, et Baram parochiam in campo urbi proximo. Cum 7. veterib. pagis Turgovienses, Sarunetes, Rheguscos et liberas Provincias: cum 8. pagis Comirat. Badensem: cum omnibus, praefecturas Transalpinas communes habent. Tuginis vero oppidanis subsunt, Chamium oppidul. ad lacum Tuginum, vicus S. Andreae quondam etiam oppidum, Hunebergum, Walchevila, Stembusa pagus, et alter, qui S. Wolphangi nomen habet: Praeterea aliis quibusdam locis per Praefectos in urbe habitantes imperant. Annui conventus primâ Dominicâ Maii habentur. Latinos ritus Canto hic sequitur, et unus e Quinque pagicis est, vide ibi: ut et plura apud Stumpf. l. 6. de Turgov. c. 30. et 31. Ios. Simlerum, de Rep. Helv. Ioh. Bapt. Plantinum, Helv. Nov. Antiq. etc. Glareanus, Panegyr. Helvet. de Tugio sic canit:Tugium ab antiqua Helvetiorum gente creatum,Gens ferri, populusque acer, gens sueta laboris,Semper in arenti iuvenes exercet arena.Terra minor reliquis, sed non tamen infima virtus.Dura manus bellô, nullô perterrita casu,Stat, velut a rapido quercus non mobilis EuroVapulat, instrctâque ignara phalange revelli.Facta patrum ostendunt, et monstrant tempora nostraeTuginos acreis et libertate celebres,Sollicitosque sui, natosque ad bella Camillos.Huic sunt a tergo colies, sed dexterâ pinguiRure viret, frontem nitidâ lacus abluit undâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.